Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 8: Versus 3

Nam quod impossibile.Quomodo in Christo facta sit liberatio, ostendit.Per carnem.Per carnalitatem, quae rebellabat, et audita lege amplius est incitata; sic infirmata est lex litterae per carnem, et ideo erat ei impossibile liberare a lege peccati et mortis.Filium suum mittens.AUG.Non ubi non erat: qui ubique est, etc., usque ad quia visibilis mundo apparuit.In similitudinem,etc. Non in carnem peccatricem; quia non eum mater concupiscentia sed gratia concepit. Non peccatrix ergo fuit, quia nec in libidinis concupiscentia concepta, nec peccati causam in se habuit, nec in ea peccavit. In poena ergo similis nostrae, non in qualitate peccati.Et de peccato.ORIG.Hoc est: Per hostiam carnis suae quam obtulit in ara crucis, damnavit peccatum, et ad nihilum redegit in carne sua.Damnavit.Id est destruxit diabolum, id est pro peccato quod facit in carne Christi. Vel peccatum, id est fomitem procedentem de peccato Adae damnavit, id est debilitavit.
(* Traductions européennes)